Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.6 Cic. Fam. 9.16.8 (English) >>Cic. Fam. 9.16.10

9.16.7 nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti. quem tu mihipopillium, quemdenarium narras, quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea ; nunc mutata res est. Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros ; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos cenitare. tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ; tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, † non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ; etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore. 9.16.8 nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius' fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis. 9.16.9 sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire. tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit ; cetera more nostro. superiora illa lusimus.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.6 Cic. Fam. 9.16.8 (English) >>Cic. Fam. 9.16.10

Powered by PhiloLogic